Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-86 --

iluminabit te Christus V. AD COLOSSENSES: Mortificate ergo membra uestra quę sunt super terram, fornicationem, immundiciam etc. III. AD PHILEMONEM: Emendationem Onesimi laudat, qui aliquando inutilis fuit, nunc autem utilis. Tu autem illum ut mea uiscera suscipe I. AD HEBREOS: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum etc. XII. IACOBI: Emundate manus, purificate corda, miseri estote, lugete et plorate. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos IIII. APOCALYPSIS: Siquis audierit uocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo III. Memor esto itaque, unde excideris, et age penitenti am, et prima opera fac. Sin autem, uenio tibi et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitentiam egeris II. Hi qui amicti sunt stolis albis uenerunt de tribulatione magna et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in sanguine Agni etc. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo etc. XX. Beati qui lauant stolas suas in sanguine Agni, ut ait potestas eorum in ligno uitę et per portas intrent in ciuitatem XXII.
Patientia. AD ROMANOS: Sumus filii Dei et heredęs, et Christi cohęredes; si tamen compatimur, ut conglorificemur. Existimo enim, quod non sint condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam quę reuelabitur in nobis VIII. Benedicite persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere. Nulli malum pro malo reddentes. Pacem habentes, non uos metipsos defendentes, sed date locum irę. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum XII. AD CORINTHIOS I: Nos stulti propter Christum, infirmi, ignobiles. Esurimus, sitimus, nudi sumus, colaphis cędimur, instabiles sumus, laboramus operantes manibus nostris, maledicimur et benedicimus etc.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.