Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-96 --

ms-345v uicerit etc. Vincenti dabo etc. Qui uicerit et custodierit usque in finem etc. III. Item III. Qui uicerit, possidebit hęc, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius XXI.
Prouidentia. PETRI I: Quoniam ipsi cura est de uobis V.
Prędestinatio. Quos pręsciuit et prędestinauit, uocauit, iustificauit, magnificauit VIII. Non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei: Quia maior seruiet minori. Iacob dilexi, Esau odio habui. Miserebor, cui misertus sum. Igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Cuius uult miseretur, et quem uult indurat. Tu quis es, qui respondeas Deo etc. VIIII.
Purgatorium. AD CORINTHIOS I: Sicuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem III.

[ERROR: no link :]METHAMORPHOSES
Pudicicia. Daphne, Penei filia, nec prece nec precio corrupta. Vt uim Apollinis effugeret, in laurum est conuersa deorum auxilio; Syringa uirgo, ne a Pane uitiaretur, in arundinem [ERROR: no link liber:]I. Calisto Iouis precibus non cessit; ui et astu uicta est. Cornix, ne a Neptunno uitiaretur, in auem sui nominis uersa uirginitatem non amisit [ERROR: no link liber:]II. Diana uitę illius non pepercit qui casu tantum nudam uidit, ne eloqui posset. Narcysus Echo nympham contempsit, suapte forma captus extabuit [ERROR: no link liber:]III. Diana et Proserpina connubia spernentes. Arethusa Alpheum fugiens Dianę implorauit auxilium [ERROR: no link liber:]V. Diana urgente Nesso inclamauit suum Herculem. Caunus illicitos sororis Byblis stimulos non ferens patriam deseruit atque illa ubique sequente multa peragrauit loca [ERROR: no link liber:]IX. Pygmaleon statuit cęlebs permanere; postea captus est forma simulachri eburnei [ERROR: no link liber:]X. Iuppiter Thetim quidem amauit, sed ab ea abstinuit, quia natum paritura erat patre fortiorem [ERROR: no link liber:]XI. Picus, ut fidem Cannenti uxori seruaret, Circem contempsit. Pomona Vertumnum fugiens, Anaxarates Iphim [ERROR: no link liber:]XIIII. Hypollitus uirginitatis custos, a morte ab Esculapio

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.