Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
ms-354v
[ERROR: no link :]LAERTIVS
Pax. Heraclitus dicebat iniuriam extinguere oportet magis quam ardentem rogum plebemque pro lege non secus ac pro muro pugnare [ERROR: no link page:]89. Vita nostra neque stultitia neque glorię uanitate opus habet, sed solum tranquille ac secure uiuere [ERROR: no link page:]105. Pudicia. Xenocratem Phyrne cum frustra tentasset in eodem decubans lecto, discedens percunctantibus se non a uiro, sed a statua exire dixit [ERROR: no link page:]39. Pietas. Aristoteles, cum sibi probro daretur, quod nequam homini misericorditer tulisset opem: Non, inquit, mores miseratus sum, sed hominem [ERROR: no link page:]46. Xenophanes Pythagoram sugillat dicens, cum uidisset aliquando canem cędi, miseratus ait: Desine hunc cędere. Est enim chari sodalis anima, quam eius ex uerbis agnoui [ERROR: no link page:]84. 124 LACTANTIVS FIRMIANVS / LAERTIVS Penitentia. Cleantes sępe, cum foderet se ipsum, increpabat. Quem audiens Aristoteles: Quem, inquit, obiurgas? Et ille ridens inquit: Senem canum, excordem, amentem [ERROR: no link page:]78. Patientia. Chilo indignanti fratri, quod ephorus ipse non fieret, cum ille fuisset: Ego, inquit, pati iniurias scio, non tu [ERROR: no link page:]9. Difficile esse dixit iniurias tolerare [ERROR: no link page:]10. Bias interrogatus, quid nam esset difficile: Ferre, inquit, fortiter mutationem rerum in deterius [ERROR: no link page:]11. Socrates, cum fuisset a quodam calce percussus, admirantibus illius tolerantiam dixit: Quid enim, si me asinus calce impetisset, num illi diem dixissem [ERROR: no link page:]18. Aristippus consputus a Dionysio modice tulit eam iniuriam, cum quidam ęgre ferret. Piscatores, inquit, ut gobium capiant, mari patiuntur aspergi, et ego, ut balenum accipiam, non patiar excreatione aspergi [ERROR: no link page:]22. Polemon a cane lacessitus, dum ille suram discerperet, ne expalluit quidem [ERROR: no link page:]40. Diogenes ęstate se in feruida arena uolutabat, hyeme uero statuas niue perfusas complectebatur se ipsum ad laborum tolerantiam
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.