Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-129 --

ms-356v Philosophię moralis diuisio [ERROR: no link page:]70. Disciplinę liberales [ERROR: no link page:]74. Aristo naturalem ac rationalem locum sustulit dicens, alium quidem esse supra nos, alium nihil ad nos; solam moralem ad nos pertinere. Similes autem dicebat rationes dialecticas araneorum telis, quę et siquid artificiosum iudicare uideantur, inutiles sunt [ERROR: no link page:]77. Cleantes dicebat Peripateticos idem fere pati quod lyrę, quę cum bene sonent, se ipsas tamen non audiunt [ERROR: no link page:]78. Comprehensibilem phantasiam differre a probabili [ERROR: no link page:]78. Chrysippus dialectica insignis [ERROR: no link page:]79. Siquis tollat de Chrysippi libris quę aliena sunt apposita, uacua illi charta relinqueretur [ERROR: no link page:]79. Eius sophismata [ERROR: no link page:]79. Pyrthagoram ideo sic appellatum, quod uera Pythio non minus loqueretur [ERROR: no link page:]82. Dialecticę inuentor Zeno [ERROR: no link page:]84. Heraclitus de industria librum obscurius scripsit, ut solum eruditi illum legerent, ne passim lectus contemptui esset [ERROR: no link page:]89. Philosophia duplex: alia secundum ueritatem, alia secundum opinionem [ERROR: no link page:]91. Zenonem Eleatem inuentorem dialecticę fuisse Aristoteles autor est [ERROR: no link page:]91. Philosophum quinque certaminum uictori esse similem [ERROR: no link page:]92. Democritus, Diocosmum suum cum legisset, quingentis talentis honoratus est [ERROR: no link page:]93. Timon ab Arato rogatus, quo pacto quispiam Homeri poema sine menda consequi posset, respondit, si antiqua legat exemplaria, non ea, quę nuper emendata sunt [ERROR: no link page:]98. Philosophis singulis ab Epicuro cognomina indita [ERROR: no link page:]99. Epicurum philosophari coepisse anno ętatis XII scholam habere XXXII [ERROR: no link page:]100. Chrysippus parasitus librorum dictus. Nam siquid Epicurus scriberet, tantundem scribere et ipse contendebat [ERROR: no link page:]104. Philosophię partes III: canonica, physica, ethica [ERROR: no link page:]104. Scientię beatitudinem ex cęlestibus corporibus huc cecidisse [ERROR: no link page:]105. Et iuueni et seni philosophandum [ERROR: no link page:]108.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.