Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK3-129 --
ms-356v
Philosophię moralis diuisio [ERROR: no link page:]70.
Disciplinę liberales [ERROR: no link page:]74.
Aristo naturalem ac rationalem locum sustulit dicens, alium quidem esse supra nos,
alium nihil ad nos; solam moralem ad nos pertinere. Similes autem dicebat rationes
dialecticas araneorum telis, quę et siquid artificiosum iudicare uideantur, inutiles sunt
[ERROR: no link page:]77.
Cleantes dicebat Peripateticos idem fere pati quod lyrę, quę cum bene sonent, se ipsas
tamen non audiunt [ERROR: no link page:]78.
Comprehensibilem phantasiam differre a probabili [ERROR: no link page:]78.
Chrysippus dialectica insignis [ERROR: no link page:]79.
Siquis tollat de Chrysippi libris quę aliena sunt apposita, uacua illi charta
relinqueretur [ERROR: no link page:]79.
Eius sophismata [ERROR: no link page:]79.
Pyrthagoram ideo sic appellatum, quod uera Pythio non minus loqueretur [ERROR: no link page:]82.
Dialecticę inuentor Zeno [ERROR: no link page:]84.
Heraclitus de industria librum obscurius scripsit, ut solum eruditi illum legerent, ne
passim lectus contemptui esset [ERROR: no link page:]89.
Philosophia duplex: alia secundum ueritatem, alia secundum opinionem [ERROR: no link page:]91.
Zenonem Eleatem inuentorem dialecticę fuisse Aristoteles autor est [ERROR: no link page:]91.
Philosophum quinque certaminum uictori esse similem [ERROR: no link page:]92.
Democritus, Diocosmum suum cum legisset, quingentis talentis honoratus est [ERROR: no link page:]93.
Timon ab Arato rogatus, quo pacto quispiam Homeri poema sine menda consequi posset,
respondit, si antiqua legat exemplaria, non ea, quę nuper emendata sunt [ERROR: no link page:]98.
Philosophis singulis ab Epicuro cognomina indita [ERROR: no link page:]99.
Epicurum philosophari coepisse anno ętatis XII scholam habere XXXII [ERROR: no link page:]100.
Chrysippus parasitus librorum dictus. Nam siquid Epicurus scriberet, tantundem scribere
et ipse contendebat [ERROR: no link page:]104.
Philosophię partes III: canonica, physica, ethica [ERROR: no link page:]104.
Scientię beatitudinem ex cęlestibus corporibus huc cecidisse [ERROR: no link page:]105.
Et iuueni et seni philosophandum [ERROR: no link page:]108.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|