Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK3-130 --
ms-357r argueret quispiam: Non ego, inquit, in culpa sum, sed
Dionysius qui aures habet in pedibus [ERROR: no link page:]23.
Bion orante se uerboso quodam ut sibi opem fer ret : Satis, inquit, tibi faciam, si qui
precentur pro te ad me miseris, ipse autem non ueneris [ERROR: no link page:]43.
Pythagoras non permittit quenquam pro se orare, quod ignoret, quid sibi expediat [ERROR: no link page:]81.
Potentia.
Fortem mansuetum esse oportere, ut proximi non tam metuant quam reuereantur [ERROR: no link page:]10.
Principatum uiros declarare [ERROR: no link page:]10.
Potentia in IIII species diuiditur: prima constat animo, secunda corpore, tertia
exercitu et pecuniis, quarta in faciendo ac patiendo [ERROR: no link page:]37.
Patria.
Anacharsis exprobranti sibi Attico, quod Scita esset: At mihi quidem, ait, probro est
patria, sed patrię tu [ERROR: no link page:]14.
Anaxagoras sibi maxime patriam curę esse, digitum tollens et cęlum sibi patriam esse
designans [ERROR: no link page:]16.
Theodorus probabile decebat prudentem uirum non se ipsum pro patria periculis exponere;
neque enim pro insipientium commodis amittendam esse prudentiam esseque patriam mundum [ERROR: no link page:]25.
Ferunt Menedemum ad Antigonum profectum, et cum, ut patriam e seruitute eriperet, illum
inducere non posset, septem dies totos cibo abstinuisse atque ex animi dolore uita excessisse
[ERROR: no link page:]29.
Aristoteles glorianti cuidam, quod magnę esset urbis ciuis: Noli, inquit, hoc
attendere, sed an dignus sis magna et illustri patria, inspice [ERROR: no link page:]47.
Antisthenes Atheniensibus, quod indigenę essent, gloriantibus exprobrans dicebat illos
cocleis nihilo nobiliores [ERROR: no link page:]54.
Crates Thebanus Alexandro rogante, num uellet restitui ac refici patriam suam: Quid,
ait, opus est? Rursus enim fortassis Alexander eam alius diruet [ERROR: no link page:]62.
Xenophilus Pythagoricus interrogatus, quo pacto optime filii erudirentur, ait: si ex
bene instituta ciuitate nati essent [ERROR: no link page:]82.
Pythagoras: Pręstat interdum ad patriam curas cogitationesque conuertere [ERROR: no link page:]84.
Peccatum.
Cyrenaici eorum peccata ueniam dicunt promereri, qui irrationabiliter agere cuncta
uiderentur. Neque enim
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|