Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK3-223 -- sapientia quam arma. Cor sapientis [ERROR: no link page:]134.
Cani autem sunt sensus hominis, et ętas senectutis uita immaculata [ERROR: no link page:]137.
Melior est sapienti a quam uires. Clara est quę nunquam macrescit sapientia etc.
Studium sapientię ducit ad regnum perpetuum etc. Multitudo sapientum sanitas est orbis
terrarum. Optaui, et datus est mihi sensus. Et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientię.
Et pręposui illam regni etc. Sapientia bonorum omnium mater. Deus sapientię dux est et
sapientum emendator etc. Item quarum rerum scientiam dedit Dominus Salomoni. Hanc amaui et
exquisiui etc. de excellentia sapientię. Siquis erit consummatus inter filios hominum, si
aufugerit ab illo sapientia tua, in nihilum computabitur. Neminem diligit Deus nisi eum qui
cum sapientia inhabitat [ERROR: no link page:]138.
Multa dicuntur de sapientia. Vani sunt autem omne homines in quibus non subest scientia
Dei. Sanctis autem tuis maxima erat lux: columnam ignis ducem habuerunt ignotę uię [ERROR: no link page:]140.
Omnis sapientia a Domino Deo est. Et cum illo fuit semper, et est ante ęuum. Sapientiam
Dei quis inuestigauit. Initium sapientię timor Domini. Fili, concupiscens sapientiam conserua
iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Sapientia suscipit inquirentes se etc. Cruciabit
illum in tribulatione doctrinę suę, donec tentet eum in cogitationibus suis etc. Si
aberrauerit, derelinquet eum et tradet eum in manu inimici sui [ERROR: no link page:]141.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|