Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- -- docuit nec tacendum nec simplicite r
respondendum, dicens: Reddite Cęsaris Cęsari, Dei Deo XXII.
Vigilate ergo, quia nescitis, qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret
paterfamilias, qua hora fur ueniret etc. XXIIII. Quę paratę erant intrauerunt cum eo ad
nuptias. Vigilate, quia nescitis diem neque horam XXV.
Somnus. Ioseph in somnis admonitus fugit in Ęgyptum; rursum admonitus reuertitur. Magi
responsum accipiunt in somnis II.
Vxor Pilati multa per somnium patitur propter Iesum XXVII.
ms-399r
Suspicio. Ioseph nolebat traducere Mariam, sed occulte dimittere. Ęquum
existimauit suspectam repudiare, pium uero non diffamare I. Iesus uenit ad discipulos
ambulans supra mare. Ipsi dixerunt, quia fantasma est XIIII.
Simplex. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt V. Si oculus tuus fuerit simplex,
totum corpus lucidum erit VI. Estote simplices sicut columbę X.
Sacerdos. Vos estis sal terrę. Si sal euanuerit. Vos estis lux mundi, ciuitas supra
montem posita, lucerna super candelabrum. Sic luceat lux uestra etc. V. Fidelis seruus et
prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in
tempore. Beatus ille seruus, super omnia constituet eum XXIIII. Caiphas scindens uestimenta
sua est sacerdos qui Legem pręuaricatur uel deposito sacerdotio redit ad sęculum XXVI. Qui
collata Ecclesię ad usus conuertunt alienos, similes sunt sacerdotum, qui pecunia redimerunt
mendacium a militibus et Christi sanguinem a Iuda XXVIII.
Secretum. Nihil est opertum, quod non reuelabitur, et occultum, quod non
sciatur X. Abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea
paruulis XI. Nemo nouit Filium nisi Pater neque Patrem quis nouit nisi Filius et cui uoluerit
Filius reuelare XI. Iesus sedens in naui prędicat. Stantes in littore non
capiunt parabolam; stantibus in naui datur nosse mysterium Dei. Turbis loquitur
in parabolis, discipulis sine parabolis XIII. Non est bonum sumere panem filiorum et mittere
canibus XV. Nolite sanctum dare canibus etc. VII. Caro et sanguis non reuelauit tibi, sed
Pater meus qui in celis est XVI. Interrogant: In qua potestate hęc facis. Nec docentur, quia
occultandum est mysterium et illis qui non capiunt et illis qui ex odio quęrunt et
simulatione XXI. In passione Domini uelum scissum est, id est publicata mysteria quę ab
initio fuerunt occultata XXVII. Reuoluit lapidem, id est sacramenta sererauit, quę in litterę
monumento latebant occulta XXVIII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|