Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- --

humili XVIII. Facta est autem inter illos contentio, quis eorum uideretur maior. Corriguntur a Domino XXII. Secretum. Ioannes soluere corigiam calciamenti Domini non ualet, quia incarnationis mysterium nec ipse inuestigare sufficit, qui hanc per prophetę spiritum agnouit III. Iesus, cum legisset librum, ministro plicatum reddidit, quia non omnia omnibus dicenda, sed pro captu audientium IIII. Dum turbis loquitur Dominus, pusillum a terra reducere nauim iubet. Mox ad apostolos conuersus in altum ducere iussit quia perfectioribus datum est nosse mysterium Dei V. Non est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur et in palam ueniat. Fimbriam Iesu tangere possumus, superiora uastimenti non possumus. Apprehendimus enim eum, sed non comprehendimus VIII. Nemo scit, quis sit Filius nisi Pater, et quis sit Pater nisi Filius et cui uoluerit Filius reuelare X. Nihil opertum quod non reueletur etc. quoniam quę in tenebris dixistis, in lumine dicentur, et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prędicabitur in tectis XII. Velum templi scissum est medium, id est archana prophetarum patuerunt passo Domino XXIII. Reuolutio lapidis a monumento signat reserationem sacramentorum quę tegebantur uelamine litterę Legis, quę in lapide scripta est. Cuius ablato tegmine corpus Domini mortuum non inuenitur, sed uiuum euangelizatur XXIIII. Sensus quinque. Erunt quinque in domo una diuisi tres in duos et duo in tres: pater, mater, socrus; filius, filia, nurus XII. Iuga boum emi quinque, et eoprobare illa: Rogo te, habe me excusatum XIIII. ms-400r Solitudo. Et erat Ioanes in desertis usque ad diem ostensionis suę ad Israel [ERROR: no link page:]1. Factum est uerbum Domini super Ioannem, Zacharię filium, in deserto III. Iesus in deserto tentatur a diabolo IIII. Iesus secedebat in desertum et orabat V. Inter deserta quęrentibus Christum datur alimentum, et super abundat. Zacheus prę turba non poterat uidere Iesum. Ascendens supra turbam uidit et in domo sua excepit XIX. Tunc qui in Iudea sunt, fugiant in montes, et qui in medio eius sunt, discedant. Dominus die docebat in templo, noctibus exiens morabatur in monte Oliueti XXI. Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliuarum XXII. Spes. Mattheus de publicano apostolus V. Mulieri peccatrici dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum VII. Mulier inclinata XVIII annis Domini manu erigitur XIII. Zacheus, princeps publicanorum et ipse diues, apud quem dignatus est Dominus hospitari XIX. Latro de cruce transit ad paradisum XXIII. Simplex. Columbę natura simplex, sine fele, mitis, hospita unius domus, conuersatione utens, osculum pacis amans III. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit XI. Quicunque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Sinite paruulos uenire ad me XVIII. Sollicitus. Pastores, quia festinantes uenerunt, inuenerunt Mariam cum Iesu. Nemo enim cum desidia Christum inuenit II. Neminem per uiam salutaueritis. Martha satagebat circa frequens ministerium X. Similes expectantibus Dominum suum. Beati quos Dominus inuenerit uigilantes. Estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis ueniet XII. Sacerdos. Quia olim sacerdotalis ex stirpe Aaron successio quęrebatur, necessario tempus substituendę soboli procurabatur. At quia nunc non carnalis successio, sed perfectio spiritalis inquiritur, sacerdotibus ut semper

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.