Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-243 --

ms-400v etc. II. Quod ante XXX ętatis annum prędicationis et pręlaturę officium concedi non debeat III. Fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam. De malis uero dispensatoribus dicitur: Si dixerit: Moram facit Dominus meus uenire, et coeperit percutere, edere, bibere et inebriari. Cui commendauerunt multum, plus petent ab eo XII. Spiritus Sanctus in columbę specie III. Iesus autem plenus Spiritu Sancto. De aliquibus etiam sanctis legitur, quod pleni fuerunt Spiritu sancto. Non tamen ideo ęquales Saluatori. Minus enim capaces illi quam hic, licet utrique pleni IIII. Pater uester cęlestis de cęlo dabit Spiritum bonum petentibus se. Digitus Dei dicitur Spiritus Sanctus propter partitionem donorum XI. Non uenit regnum Dei cum obseruatione neque dicent: Ecce hic aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra uos est XVII.

IOANNES
Superbus. Quid superbis, homo: Filius Dei propter te humilis factus est VI. Secretum. Cuius ego non sum dignus, ut soluam corigiam calciamenti I. Ego cibum habeo manducare, quem uos nescitis. Perfectorum enim est solidus cibus, infantium est lac concupiscere IIII. Quęrebant Iesum apprehendere, et exiuit de manibus eorum X. Facies Lazari sudario tecta signat, quod in hac uita plenam cognitionem habere non possumus. Quod autem dicit: Soluite eum et sinite abire, hoc est quod post hanc uitam auferuntur ualamina, ut facie ad faciem uideamus Dominum XI. Discipulus recumbit in sinu Iesu, cui reuelantur archana sapientię Dei XIII. Ioseph discipulus Iesu occultus propter metum Iudeorum. Nicodemus quoque, qui uenit ad eum nocte XVIII. Suspitio. Maria Iesum existimauit quod hortulanus esset XX. Sepultura. Corpus Iesu ligauerunt linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudeis sepelire. Admonuit ergo Euangelista morem cuiusque gentis in sepeliendo esse seruandum XVIII. Spes. Mulierem in aduterio deprehensam non condemnauit Dominus, sed imponens ei, ne amplius peccaret VIII. Seruus. Seruitutes duę: timoris et amoris XV. Sollicitus. Martha, ut audiuit, quia Iesus uenit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. Maria, ut audiuit, surrexit cito et uenit ad eum, cum adhuc esset, ubi occurrerat ei Martha XI. Sacrilegium. Qui aliquid de ecclesia furatur, Iudę perdito comparatur. Quare Iesus fures admisit, nisi ut eius Ęcclesia fures, dum patitur, toleraret etc. XII. Sacerdos. Qui intrat per ostium, pastor est ouium. Huic ostiarius aper it, et oues uocem eius audiunt, et proprias oues uocat nominatim etc. Ante eas uadit, et oues illum sequuntur. Pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis. Mercenarius autem et qui non est pastor etc. uidet lupum uenientem, et dimittit oues et fugit. Et lupus rapit et dispergit oues X. Spiritus Sanctus in specie columbę. Vt cognoscat unusquisque, si habeat Spiritum Sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam et habere cum fratribus pacem I. Spiritus, ubi uult, spirat. Et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat aut quo uadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, Filio tantum. Vnde subiungit: Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius III. Spiritus Sanctus comparatur radiis solaribus, qui multa illuminando non minorantur V. Spiritus est qui uiuificat; caro non prodest quicquam VI. Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclytum dabit uobis, ut maneat uobiscum in ęternum, Spiritum ueritatis, quem mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec scit eum. Vos autem cognoscetis

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.