Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-245 --

ms-401r dixero uobis XIIII. Cum autem uenerit Paraclytus, quem ego mittam uobis a Patre, Spiritum ueritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me etc. Paraclytus, id est consolator. Item missio Spiritus Sancti uel processus quomodo intelligitur, utrum et a Filio procedat. Quare non dicitur natus, sed procedens XV. Expedit uobis ut ego uadam. Si enim non abiero, Paraclytus non ueniet ad uos. Si autem abiero, mittam eum ad uos. Et cum uenerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omn em ueritatem. Non enim loquetur a se metipso, sed quęcunque audiet, loquetur, et quę futura sunt, annunciabit uobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit uobis. Omnia quęcunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi etc. XVI. Insufflauit et dixit: Accipite Spiritum Sanctum etc. Ostendit, quod etiam ab ipso sicut a Patre procederet Spiritus Sanctus XX.

PAVLVS AD ROMANOS
Sapiens. Qui enim secundum carnem sunt, quę carnis sunt sapiunt; qui uero secundum spiritum, quę sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax etc. VIII. Non plus sapere quam oportet. Nolite esse prudentes apud uos metipsos XII. Volo uos sapientes esse in bono et simplices in malo XVI. AD CORINTHIOS I: Contra sapientes mundi I. Sapientiam autem loquimur inter perfectos non huius sęculi, sed Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum huius sęculi cognouit II. Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum III. AD EPHESIOS: Vt possitis comprehendere, quę sit latitudo et longitudo, et sublimitas et profundum III. Induite uos armaturam Dei etc. VI. AD COLOSSENSES: Instructi in caritate et in omnes diuitias plenitudinis intellectus, in agnitione mysterii Dei Patris et Christi Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientię et cientię absconditi II. IACOBI: Siquis autem uestrum indiget sapientia, postulet a Deo I. Qui sapiens est, ostendat operationem suam in mansuetudine sapientię. Item contra sapientiam terrenam. Item de sapientia, quę de sursum est III. Superbia. AD ROMANOS: Contentio inter Iudeos et Romanos pręferentes se alteri alteris I. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes XII. AD CORINTHIOS I: Qui se existimat stare, uideat, ne cadat X. AD GALATAS: Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit VI. ACTVVM: Herodes pro contione laudatus non dedit honorem Deo et ab angelo percussus expirauit XII. IACOBI: Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam IIII. APOCALYPSIS: Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et uidua non sum, et luctum non uidebo. Ideo in una die uenient plagę eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Deus qui iudicabit illam XVIII. Secretum. AD ROMANOS: Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uię eius XI. AD CORINTHIOS I: Dei sapientiam in mysterio absconditam, ut supra. Quę Dei sunt, nemo cognouit nisi Spiritus Dei. Animalis autem homo non percipit ea quę sunt Spiritus Dei. Spiritalis autem iudicat omnia etc. II. II: Velamen in facie Moysi adhuc apud Iudeos III. AD COLOSSENSES: Mysterium, quod absconditum fuit a sęculis et generationibus, nunc autem manifestum est sanctis eius etc. I. APOCALYPSIS: In calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit II.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.