Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-301 --

ut scias etiam baptizatis imminere tentationes. Tria tella tentatoris: gulę, iactantię, ambitionis IIII. Paraliticus, id est torpore mentis pressus quęrit Iesum et prę turba cogitationum propius accedere non ualet. Per tectum autem infertur, id est ablato litterę uelamine ad notitiam peruenit Saluatoris inferentibus eum sacris doctoribus V. Orta tempestate excitandus est Domi nus, qui uentis et mari imperat VIII. Dedi uobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem inimici, et nihil uobis nocebit. Verum tamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus uobis subiiciuntur. Gaudete autem, quia nomina uestra scripta sunt in celis X. Et ne nos inducas in tentationem. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quę possidet. Si autem fortior eo superueniens uicerit eum, uniuersa arma eius aufert in quibus confidebat

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.