Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- --

auxiliari II. IACOBI: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes uarias incideritis etc. Beatus qui suffert tentationem. Nemo, cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur. Tentatur enim a concupiscentia sua etc. I. Subditi estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a uobis IIII. PETRI I: Nunc oportet contristari in uariis tentationibus, ut probatio uestrę fidei multo preciosior sit auro etc. I. APOCALYPSIS: Draco abiit facere pręlium cum reliquis de semine eius, scilicet ecclesię qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu Christi. Et stetit super arenam maris, id est super infructuosos moram fecit XX. Tempus. AD CORINTHIOS II: Tempore accepto exaudiuit te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis etc. VI. PETRI II: Vnus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus III. APOCALYPSIS: Fui in spiritu in Dominica die etc. gloriatur. Solet rerum qualitas ex tempore notari etc. I.

[ERROR: no link :]METHAMORPHOSES
Timor. Tysbe leenam uidens in speluncam fugit. Mineides ex improuiso uocibus tibiarum et timpanorum sono territę etc. [ERROR: no link liber:]IIII. Dii Typheum Gygantem formidantes in diuersas species mutati compelluntur in Ęgyptum [ERROR: no link liber:]V. Orpheus Euridice sibi iterum auulsa obstupuit, uelut qui Cerberum uidens dirriguit in saxum, et ms-422v Celenus Lecheusque in Ida silua in lapides uersi. Mirra patrem cum ferro insequentem fugiens; Cynara, cum filiam nescius stuprasset, allato lumine agnita obstupuit et scelestam ferro persequi coepit [ERROR: no link liber:]X. Epiphyre nympha Esacum fugiens timore confusa calcauit serpentem, cuius morsu concidit [ERROR: no link liber:]XI. Hyppoliti equi territi repenti erruptione tauri ab undis ęquoreis. Cyppus in Tyberi despiciens animaduertit cornua sibi in temporibus nata et tali prodigio territus obstupuit [ERROR: no link liber:]XV.
Tempus. Aureum, argenteum, ęneum, ferreum. Anni tempora quattuor: uer, ęstas, hyems, autumnus [ERROR: no link liber:]I. Pythagorę sententia cuncta temporibus mutari, abire et redire [ERROR: no link liber:]XV.
[ERROR: no link :]SENECA
Temperentia uel continentia [ERROR: no link page:]2. Temperantia uoluptatibus imperat [ERROR: no link page:]85. Quid sit temperantia [ERROR: no link page:]38. Imperare sibi maximum imperium est [ERROR: no link page:]56. Nihil tam ęque tibi profuerit ad temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio breuis ęui, et huius incerti. Quicquid facies, respice ad mortem [ERROR: no link page:]57.
Timor. Nemo metuitur ipse securus. Laberiani uersus. Necesse est multos timeat, quem multi timent. Sapiens timeri non concupiscit [ERROR: no link page:]50. Quid mirum est animos inter metum et dolorem destitutos aberrasse? [ERROR: no link page:]107. Apud Catonem dicitur: Desines timere, si sperare desieris, id est si cupiditatibus finem feceris [ERROR: no link page:]3. Quos inepte metus perturbat. Timendorum tria genera [ERROR: no link page:]5. Non est timor, sed natur alis affectio in sapiente, cum inhorrescit ad subita, si caligat uastam altitudinem in crepidine constitutus despiciens [ERROR: no link page:]19. Libera te metu mortis et paupertatis [ERROR: no link page:]32. Qui fortis est, sine timore est [ERROR: no link page:]35. Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser qui sollicitus est [ERROR: no link page:]48. Nihil est nec miserius nec stultius quam semper timere [ERROR: no link page:]48. Timor mortis, periculorum suspicionis [ERROR: no link page:]51. Non est quicquam timendum putes [ERROR: no link page:]55.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.