Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-119 --

MARCVS
Bonus. Paraliticus a quattuor portabatur: uel a quattuor uuirtutibus cardinalibus uel a quattuor Euangeliis sublatus ad sanitatem rediit II. Vestimenta Domini alba sicut nix, id est iusti eius IX. Nemo bonus nisi unus Deus. Multi erunt primi nouissimi, et nouisimi primi X. Qui super tectum sunt ne descendant in domum, id est qui in culmine uirtutum sunt ne delabantur ad uitia XIII. Illę mentes angelos aspiciunt, quę cum uirtutum odoribus Domino famulantur XVI.
Baptismus. Descendens de aqua uidit cęlos apertos I. Baptismus puerorum in fide parentum, sicut in fide Channaneę filię eius a demonio liberatio VII.
Beneficium. Sanato surdo et muto Dominus necui dicant iubet, sed illi tanto magis prędicant, quia beneficium qui confert tacere debet, qui accipit prędicare VII.
LVCAS
Bellum. Militibus pręceptum: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis uestris III. Centurionis fides et humilitas VII.
Bonus. Zacharias et Helizabet iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. De Ioanne Baptista:Multi in natiuitate eius gaudebunt. Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suę. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu. Iustorum enim est ire de uirtute in uuirtutem I. Symeon iustus et timoratus. Difficulter enim iustitia sine timore custoditur. Timorem dico non quo poena formidatur, sed quo cauetur Domini offensio II. Parate uiam Domini --- per conuersationem bonam. Rectas facite semitas eius --- non deuiando a ueritate, ut in te sermo Dei absque offensa perambulet. Ioannes

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.