Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-135 --

[ERROR: no link page:]43. Virtutis hymnus [ERROR: no link page:]45. Aristoteles uirtutem ad beatam uitam sibi minime sufficere dixit. Virtutes non se inuicem sequi: fieri enim posse, ut prudens quispiam sit et intemperans [ERROR: no link page:]48. Demetrius, cum comperisset Athenienses imagines suas euertisse, "at", inquit, "uirtutem illi non euerterunt, cuius gratia illas erexerant" [ERROR: no link page:]52. Antisthenes familiari quodam apud se deplorante, quod perdidisset commentaria, "oportebat ", inquit, "ista animo potius quam chartis inscribere" [ERROR: no link page:]54. Ea dicebat paranda uiatica, quę cum naufrago simul enatarent. Interrogatus a quodam, quid faciendo bonus et honestus euaderet, "si mala", inquit, "quę habes a scientibus didiceris esse fugienda" [ERROR: no link page:]54. Hęc illi placent: docibilem esse uirtutem; eosdem esse nobiles ac uirtutis studiosos; sufficere uirtutem ad beatam uitam; uirtutem operum esse, neque uerbis plurimis neque disciplinis indigentem; pręstat cum paucis bonis aduersus malos omnes quam cum multis malis aduersus paucos bonos pugnare [ERROR: no link page:]54. Iustum uirum pluris faciendum quam propinquum 55; uiri ac mulieris uirtus eadem; bona pulchra, mala esse turpia; iniqua omnia aliena puta atque peregrina [ERROR: no link page:]55. Diogenes interrogatus, ubinam Gręcię uiros uidisset bonos, "uiros quidem", ait, "nusquam, sed Lacedemone pueros uidi". Dicebat de saliendo et calcitrando certare homines, ut autem boni et probi fierent, curare neminem [ERROR: no link page:]56. In Olympia buccinante pręcone "Dioxippus uiros uincit" --- "Hic", ait,"mancipia, sed ego uiros". Glorianti cuidam, quod leonis pelle tegeretur, "desine", inquit, "uirtutis stramenta confundere" [ERROR: no link page:]57. Bonos uiros effigies deorum esse [ERROR: no link page:]58. Ad uirtutem proficit exercitatio [ERROR: no link page:]59. Cynicis placet finem eese secundum uirtutem uiuere; sicut Stoicis [ERROR: no link page:]63. Cephesius, cum animaduerteret quendam ex discipulis inflatum atque turgidum, percutiens dixit: "Non, si magnus fueris, bonus eris, sed si bonus, magnus" [ERROR: no link page:]65. De uirtutibus et uitiis. Quid sit bonum. Bonorum genera III, item malorum. Item honestum, turpe. Honestum ac bonum idem est [ERROR: no link page:]71. Bona esse paria. Eorum quę sunt, alia bona, alia mala,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.