Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-179 --

Conuertentur sedentes in umbra eius. Conuertimini ad me, et scindite corda uestra, et non uestimenta [ERROR: no link page:]204. Iona merso in mari timuerunt uiri Dominum; hostias immolauerunt, et uouerunt uota [ERROR: no link page:]207. Erit mons domus Domini etc. et fluent ad eum populi [ERROR: no link page:]208. At tamen timebis me, suscipies disciplinam [ERROR: no link page:]211. Conuertimini ad me, et conuertar ad uos, dicit Dominus exercituum. Erunt prędę iis qui seruiebant sibi etc. [ERROR: no link page:]212. Et qui procul sunt, uenient et ędificabunt in templo Domini,. Ecce ego saluabo populum de terra orientis et de terra occasus solis. Et adducam eos, et habitabunt in medio Hierusalem. Veritatem tantum et pacem diligite, usquequo ueniant populi et habitent in ciuitatibus multis etc. [ERROR: no link page:]213. Conuertimini ad munitionem uincti spei. Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos; et muitiplicabo eos etc. [ERROR: no link page:]214. In omni terra partes duę dispergentur et deficient; et tertia pars relinquetur in ea. Duę partes sunt Iudei et gentiles, tertia uero Christiani etc. de conuersione omnium in fine; qui reliqui fuerint, conuertentur [ERROR: no link page:]215. Reuertimini ad me, et reuertar ad uos [ERROR: no link page:]216. Mittam uobis Heliam etc., et conuertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte ueniam, et percutiam terram anathemate [ERROR: no link page:]217. Conuertimini, et uidebitis quid sit inter iustum et impium, inter seruientem Deo et non seruientem ei [ERROR: no link page:]216.
Custos. Vbi non est sepes, diripietur possessio, et ubi non est mulier, ingemiscit egens [ERROR: no link page:]148. Super mulierem nequam bonum est signum. Vbi manus multę sunt, claude; et quodcunque trades, numera et appende [ERROR: no link page:]150. Custodite animas uestras etc. [ERROR: no link page:]172. Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem 210.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.