Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- -- irruiturus, innuit Ioanni, quis esset, de quo Dominus dicerret
XIII.
Petrus: Animam meam pro te ponam XIII.
Si diligitis me, mandata mea seruate. Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui
diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo
ei me ipsum. Siquis diligit me, sermonem meum seruabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum
ueniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non seruat
XIIII.
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi uos; manete in dilectione mea etc. XV.
Caritas Marię Magdalenę quęrentis Iesum ad monumentum XX.
Vt audiuit Petrus quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se
in mare; alii autem discipuli nauigio uenerunt XXI.
Cibus et potus.
Discipuli eius abierant in ciuitatem, ut cibos emerent. Ego cibum habeo manducare,
quem uos nescitis. Nunquid aliquis attulit ei manducare? Considerandum quod cibos ab aliis
oblatos Dominus solitus erat suscipere, ut deferentes meritum consequerentur,
simu nos instruens non erubescere paupertatem. Proprium est doctorum alios
habere procuratores ciborum, ut ipsi uerbi ministrationi tantummodo incumbant IIII.
Panes tantum ordeaceos habuerunt apostoli, quando Dominus pascere uoluit turbam. Per
hoc intelligimus, quali cibo contenti erant; quam autem modico, patet quia quinque habuerunt
ipsi duodecim. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet VI.
Siquis sitit, ueniat ad me et bibat etc. VII.
Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem XXI.
Celeritas.
Currebant duo simul, et ille alius discipulus pręcurrit citius Petro, et uenit primus
ad monumentum; non tamen introiuit. Petrus autem sequens introiuit. Tunc et ille alius
introiuit, uidit et credidit XX.
ms-61r
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|