Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-193 --

me non esuriet; et qui credit in me non sitiet in ęternum VI. Ego sum panis uitę. Patres uestri manducauerunt manna etc. Hic est panis de cęlo descendens, ut siquis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus qui de cęlo descendi. Siquis manducauerit ex hoc pane, uiuet in ęternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Caro enim mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Qui manducat me, et ipse uiuet propter me etc. VI. Post bucellam introiuit in Iudam Sathanas. Qui enim indigne manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini XIII. Consolatio, Multi autem ex Iudeis uenerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo XI. Circumcisio propter tres causas data etc. Moyses dedit uobis circumcisionem, non quia ex Moyse est, sed ex patribus, et in sabbato circumciditis hominem etc. VII.
Caritas. Ipse enim Pater amat uos, quia uos me amastis, et credidistis quia a Deo exiui XVI. Tunica inconsutilis desuper contexta caritatem signat indissolubilem et supereminentem XVIII. Prior Ioannes pręcurrit ad monumentum, sed Petrus prior introiuit XX. Petrus tanquam feruentior cęteris interrogatur a Domino: Simon Ioannis, diligis me plus his? Iterum et tertio interrogato ac confitenti cura pascendarum ouium demandatur XXI. Contemplatio significata per Ioannem, actio per Petrum XXI.

PAVLVS AD CORINTHIOS I
Consortium. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Non commisceamini fornicariis huius mundi, auaris, rapacibus, idolatris, maledicis, ebriosis; cum huiusmodi nec cibum sumere. Auferte malum ex uobis ipsis V. Corrumpunt bonos mores colloquia mala XV. AD CORINTHIOS II: Nolite iugum

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.