Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK1-194 --
ducere cum
infidelibus; quę enim participatio iustitię cum iniquitate? etc. VI.
AD EFHESIOS: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis
autem redarguite V.
AD THESSALONICENSES II: Subtrahatis uos ab omni fratre ambulante
inordinate III.
Quod siquis non obedierit uerbo nostro, non commisceamini cum illo, ut confundatur, et
nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem III.
AD TITVM: Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita III.
IOANNIS II: Siquis uenit ad uos, et hanc doctrinam non offert, nolite
recipere eum in domum, nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue, communicat operibus
eius malignis I.
APOCALYPSIS: Angelo Pergami:Non negasti fidem meam, sed habeo aduersum te
pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, doctrinam Nicolaitarum II.
Exite de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum eius, et
de plagis eius non accipiatis XVIII.
Constantia.
ACTVVM: Denunciato apostolis ne loquatur in nomine Iesu, respondens: Si
iustum est in conspectu Dei uos potius audire quam Deum, iudicate. Non enim possumus quę
uidimus et audiuimus non loqui IIII.
Orauerunt, ut cum fiducia loquantur uerbum sequentibus signis IIII.
Ponuntur in carcere; ab angelo liberati prędicant in templo/increpantur. Petrus
respondet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus V.
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui
datus est nobis AD ROMANOS V.
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Enumeratis beneficiis infert:
Quid ergo separabit nos a caritate Christi? etc. VIII.
AD CORINTHIOS I : Siquis diligit Deum, hic cognitus est ab eo VIII.
Siue ergo manducatis, siue bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in
gloriam Dei facite X.
Si linguis hominum loquar XIII.
Omnia uestra in caritate fiant. Siquis non amat Dominum nostrum Iesum Christum,
maranatha XVI.
AD GALATAS: Legi mortuus sum, ut Deo uiuam. Viuo autem, iam non ego; uiuit
uero in me Christus, qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me II.
AD ms-62r
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|