Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-202 --


Cibus ac potus. Voluptas homine et uiro digna non implere corpus nec saginare etc. [ERROR: no link page:]43. Athenodorus ait ne ad coenam quidem se iturum ad eum qui sibi nihil pro hoc debiturus sit [ERROR: no link page:]73. Nonnunquam usque ad ebrietatem ueniendum. Quare Liber dictus inuentor uini. Arcesilaus indulsit uino. Catoni ebrietas obiecta est [ERROR: no link page:]75. Aqua et polenta aut frustum ordeacei panis [ERROR: no link page:]7. Circumspiciendum, cum quibus edas et bibas. Ventri da quod debes, non quod potes [ERROR: no link page:]8. Plato uixit annos LXXXI ob parsimoniam et eorum, quę auiditatem euocant modum [ERROR: no link page:]20. Cassius tota uita aquam bibit [ERROR: no link page:]34. Cato sitim tolerauit [ERROR: no link page:]52. Pythagoras animalibus abstinuit et Sestius; dissimilis utrique causa [ERROR: no link page:]53. Panis et aqua ad esuriem sitimque expellendam [ERROR: no link page:]59. Quicquid ex necessitate desideratur, cum fastidio sumitur [ERROR: no link page:]60. Ebrietas [ERROR: no link page:]61. De abstinentia et temperantia esus. Non edendum ante famem [ERROR: no link page:]62. Facile est pascere paucos uentres et nihil aliud desiderantes quam impleri. Quisquis exiit in lucem, uisus est pane et lacte contentus. Panem et aquam natura desiderat [ERROR: no link page:]63.
Celeritas. Etiam celeritas in desiderio mora est [ERROR: no link page:]86. Quid sit cursus ad motus omnis [ERROR: no link page:]93. Cum te ad uelocitatem paraueris, par lepusculo non eris [ERROR: no link page:]65.
Consilium. Diuus Augustus filiam impudicam relegauit, mox penitens, quod eam silentio potius non texisset, gemens exclamauit: Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa aut Moecenas uixisset [ERROR: no link page:]42. Alexandrum aiunt Cenophanto canente manum ad arma misisse [ERROR: no link page:]49. Vbi usitata remedia non procedunt, tentanda contraria [ERROR: no link page:]87. Nocitura

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.