Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
contra bene affectus animus uirtute sua corpus, quoad fieri potest, optimum reddit [ERROR: no link page:]201. De membris et corpore 251.255.259.[ERROR: no link page:]260. Corpus tertio loco honorandum: primo Deus, secundo animus [ERROR: no link page:]285. Hoc ipsum sumus quod sumus, corpus uero tanquam imaginarium nos sequitur. Corpora mortuorum simulachra [ERROR: no link page:]322. Corpus natura sua nihil agit [ERROR: no link page:]338. Corpus ad quamlibet speciem indeterminatum est et suapte natura sine fine diuiduum, cuius materiam in infinitum fluxuram inquiunt, nisi forma sistat et uniat.Corporis proprium suscipere atque pati. Corpus qualitate inferius est, quia hęc mouet, illud mouetur. Corpus per qualitatem agit, per se tantum patitur. Corpus nihil natura sua facit [ERROR: no link page:]350. Qualitas ad materiam specie terminandam confert et est per se quodammodo indiuidua, sed per admixtionem corporis fit diuisibilis. Qualitas anima inferior est, quando quidem per essentiam operationemque mutatur. Qualitas per superiora habet ut moueat aliquid. Per se habet ut materię misceatur. Qualitas mouet aliud et mouetur ab alio [ERROR: no link page:]350. Corporis magnitudo neque prodest dotibus animi neque nocet [ERROR: no link page:]367. Nunquid humanum corpus ea est dignitate donatum, ut mentem perpetuam excipere hospitem mereatur [ERROR: no link page:]382. Complexio corporum [ERROR: no link page:]392. Corpus ex quattuor elementis. Quare corpus fragile [ERROR: no link page:]429.
DIONYSIVS HALICARNASSEVS
Callidus. Cacus per caudam auersas boues traxit, ne quęrentem Herculem uestigia ducerent ad latebram, ubi eas absconderat [ERROR: no link page:]13. Crudelis. Sacrificium Saturno cęde humana [ERROR: no link page:]12. Tullia patris Seruii Tulli necem uiro suo Tarquinio suadet, supra cadauer interempti currum egit. Inde uicus impius dictus qui ante Cyprius [ERROR: no link page:]94. Tarquinius Superbus summa papauera decutiens significauit filio, ut pręcipuum quemque e Gabinis perderet. Sic Periandro, Corinthio tyranno, Trasibulus Milesius eminentes spicas recidens [ERROR: no link page:]99. Bruti in filios contra patriam coniurantes seueritas [ERROR: no link page:]110.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.