Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- --

carnibius, antea caricis et molli caseo nutriri solitos. Alii non hunc, sed alium Pythagoram Alipten. Hic autem animatis abstinere iussit, exercens atque assuefaciens mortales ad faciliorem uictum, ut cibos semper parabiles haberent, quibus igne ad coquendum opus non esset quique aquam simplicem biberent: hinc etiam sanitatem corporis et ingenii acumen acquiri [ERROR: no link page:]82. Solo pleruumque fauo aut pane contentum uixisse quidam autumant, uinum raro gustasse; obsonium illi fuisse ut plurimum cruda uel elixa olera; marinis raro utebatur. Aristoxenus tamen ait cuncta illum animata in cibum permisisse, boue aratore et ariete exceptis [ERROR: no link page:]82. Fabarum interdicebat usum, quod uento essent plenę atque animato maxime conuenirent. Ad hęc, nisi sumantur, leuiores ac pudiciciores fieri uentres, atque adeo, quę in somnis contingunt imagines, leues ac perturbatione uacuas perferri [ERROR: no link page:]83. Aristoteles ait ideo fabis abstinendum admonuisse, siue quod pudendis similes sunt, siue quod inferni ianuis --- sunt enim foecundę solo --- siue quod corrumpant etc. Gallo item abstinendum; nam sacer est et horas signat. Pisces item sacros non gustandos. Panem non frangendum [ERROR: no link page:]83. Sal apponendum, quod iustitię admoneat: quicquid enim occupauerit, seruat. Animatum nihil comedendum [ERROR: no link page:]84. Aristophon de Pythagoricis ait: "Comedunt olera et aquam in potu sumunt; pediculos et palium atque squalorem nemo alius perferre posset [ERROR: no link page:]84. Andron Argiuus, ut ait Aristoteles, per arida Lybię loca absque potu iter agebat [ERROR: no link page:]96. Cilices ieiuniis gaudent [ERROR: no link page:]96. Vinum modice sumptum firmat ac roborat, immodice, statum mentis euertit; idem de cibo [ERROR: no link page:]95. Timon nullum prandii tempus obseruabat [ERROR: no link page:]98. Epicureorum in cibo ac potu parcitas [ERROR: no link page:]99. Sapores simplices: panis cibarius et aqua. ms-68v

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.