Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-216 --

Simplicibus cibis consuescere salubre est, et impigrum hominem facit [ERROR: no link page:]109.
Consilium. Thales facillimum esse aliis moneri dixit [ERROR: no link page:]6. Consule non quę suauissima, sed quę sunt optima [ERROR: no link page:]8. Quodcunque agere instituis, cunctabundus ac deliberabundus arripe [ERROR: no link page:]12. Antequam domo exeas, quid acturus sis, cogita, reuersus, quid egeris 12. Consilium tripartitum: a pręterito, a futuro, a pręsenti [ERROR: no link page:]78. Solicite obserua inimicos: primi enim peccata nostra sentiunt [ERROR: no link page:]54.
Credulitas. Theophrastus citius credendum dicebat infreni equo quam uerbo incomposito [ERROR: no link page:]49. Non facile dexteram iniiciendam [ERROR: no link page:]82.
Curiositas. Thales in scrobem incidit, dum sydera speculatur 6.[ERROR: no link page:]16. Diogenes mathematicos carpebat, quod solem et lunam et sydera intuentes, quę ante pedes essent negocia, negligerent [ERROR: no link page:]56. Ad eum qui de cęlestibus disserebat: "Quando", inquit, "de celo/uenisti?" [ERROR: no link page:]57.
Concordia. Antisthenes fratrum, qui essent concordes, conuictum omni pariete dixit esse fortiorem [ERROR: no link page:]54. Contraria trifariam diuidit Plato: bona malis, mala malis, neutra malis [ERROR: no link page:]38. Naturę contrarię in animalibus: Demophon, pręfectus mensis Alexandri, ad umbram calefiebat, sole rigebat. Andron per loca Lybię absque potu iter agebat [ERROR: no link page:]98.
Contemplatio. Xenocrates sępe interdiu meditationi inseruiebat atque unam silentio distribuebat horam [ERROR: no link page:]39.
Corpus geometrię ratione constare dixit Plato [ERROR: no link page:]35. Corpus [ERROR: no link page:]48. Corpora alia concretiones, alia ex quibus concretiones fiunt [ERROR: no link page:]103.

[ERROR: no link :]QVINTVS CVRTIVS
Cibus quem occupati parant [ERROR: no link page:]1. Alexander, cum siti laboraret et duo cum utribus, quos ad suos liberos ferrent, ei occurrissent uasque impletum porrigerent: Nec solus, inquit, bibere sustineo nec tam exiguum diuidere omnibus possum [ERROR: no link page:]39. ms-69r

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.