Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-270 --

Et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis, et nescierunt, quod curarem eos. In propheta eduxit Dominus Israel de Ęgypto et in propheta seruatus est. De morte redimam eos. Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne! Ipse inter fratres diuidet [ERROR: no link page:]203. Israel germinabit sicut lylium, et erumpet radix eius ut Lybani, id est Christus. Filię Syon exultate, et lętamini in Domino Deo uestro, quia dedit uobis doctorem iustitię etc. Dominus de Syon rugiet [ERROR: no link page:]204. De tempore Christi: In die illa suscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit [ERROR: no link page:]206. Et erit in monte Syon saluatio, et erit sanctus. Ionas, ut cęteri euadant, sustinet se in mare mitti. Fuit in uentre ceti tribus diebus etc. [ERROR: no link page:]207. Congregatione congregabo Iacob. Ascendet enim pandens iter ante eos; diuidet, et transibit portam; et transibit rex eorum coram eis; et Dominus in capite eorum. De pace in natiuitate Christi: Et concidet gladios suos in uomeres etc. Et tu, Bethlem Ephrata etc. ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel; egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Et erit iste pax Assyriis, cum uenerit in terram nostram et quando calcauerit in domibus nostris [ERROR: no link page:]208. Dabis ueritatem Iacob, misericordiam Abraham, quę iurasti patribus nostris a diebus antiquis [ERROR: no link page:]209. Vincula tua dirumpam. Ecce super montes pedes euangelizantis et annunciantis pacem...Belial uniuersus interiit [ERROR: no link page:]209. Veniens ueniet, et non tardabit. Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan etc. Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Iesu meo [ERROR: no link page:]210. Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, quia iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Attenuabit omnes deos terrę; et adorabunt eum uiri de loco suo [ERROR: no link page:]211. Veniet Desyderatus cunctis gentibus. In die illa assumam te, Zorobabel, serue meus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi. Item de tempore Christi [ERROR: no link page:]212. Post gloriam misit me ad gentes, quę spoliauerunt uos. Ecce ego

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.