Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-275 --

lecto; unus assumetur, et alter relinquetur, quia non omnes diuites impii XVII. Diuitias non esse malas per se. Diues audito perfectionis pręcepto contristatus est XVIII. Zacheus diues et publicanus XIX. Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram XXII.
Dolor. Flendo uidua misericordiam impetrauit a Domino, ut filium sibi iam elatum suscitaret. Flendo mulier peccatrix obtinuit ueniam VII. Iesum multa turba populi et mulierum sequebatur, qui plangebant et lamentabantur eum. Petrus fleuit amare, et primus ex dicipulis consolatus est uidens resurgentem Iesum XXIII.
Degener. Qui fuerit in tecto, et uasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth XVII. Domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis eam speluncam latronum XIX. Templum quod lapidibus bonis et donis exornatum erat, destructm est, et non est relictus lapis super lapidem. Cum uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquauit desolatio eius XXI.
Debitum. Cui multum datum est, multum quęretur ab eo; et cui commendauerunt multum, plus petent ab eo XII.
Diabolus. Si demones super porcos potestatem non habent, multo minus super homines factos ad imaginem Dei. Oportet ergo Deum solum timere, illos autem contemnere. Diabolus queritur se torqueri iussus exire ab homine. Demones intrant in porcos et pręcipitant eos suffocantes in stagnum VIII. Nullius fidem a diabolo nisi Domino permittente tentari XXII.
DEVS. Christus. Ventis et mari imperat et obediunt ei. Psalmus: Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas VIII. At Iesus uidens cogitationes cordis eorum IX. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo X. Vt uidit cogitationes eorum, dixit eis XI. Christus granum synapis, fermentum etc. XIII. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reuerti. Benedictus qui uenit rex in nomine Domini, pax in cęlo, et gloria in excelsis XIX. Cęlum et terra transibunt, uerba autem

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.