Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-279 --

[ERROR: no link :]1 corr. ex illo uadit. Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in se metipso, et continuo clarificabit eum XIII. Ego sum uia, et ueritas, et uita. Nemo uenit ad Patrem, nisi per me. Si cognouissetis me, et Patrem meum utique cognouissetis. Qui uidet me, uidet et Patrem. Ego in Patre et Pater in me est. Pater in me manens, ipse facit opera etc. XIIII. Exiui a Patre et ueni in mundum, iterum relinquo mundum, et uado ad Patrem. Nunc scimus, quia scis omnia., et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quia a Deo existi. Non sum solus, quia Pater mecum est. Dei ex Deo natus, Hilarius XVI. Dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam eternam. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt XVII.

PAVLVS AD ROMANOS
DEVS CHRISTVS. Mors illi ultra non dominabitur VI. O altitudo diuitiarum sapientię et scientię Dei etc. XI. AD CORINTHIOS I: Christum, Dei uirtutem et Dei sapientiam I. Vnus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum; et unus Dominus, Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum VIII. Omnis uiri caput Christus est; caput uero Christi Deus XI. AD CORINTHIOS II: Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra I. AD GALATAS: Abrahę dictę sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus quasi in multis,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.