Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-287 --

lugens, Eumelus filiam in uolucrem uersam [ERROR: no link liber:]VII. Sorores Meleagrum flentes in aues Meleagrides [ERROR: no link liber:]VIII. Biblis lachrimę, quod fratris Cauni amoribus uti non poterat, in fontem Carię Biblim uersę [ERROR: no link liber:]IX. Ciparissus ceruam suam, quam habebat in deliciis, in siluis repertam sagitta confixit, ut agnouit non siluestrem, sed suam esse, prę dolore defecit. Iacinti flos AI litteris inscriptus dolorem attestantibus [ERROR: no link liber:]X. Alcyone lugens Ceicis mariti mortem [ERROR: no link liber:]XI. Hecuba, dum Polixenę filię uulnera secus ripam lauat, Polidori corpus a Polymestore occisi in aquis natare uidit, ex dolore in rabiem uersa, dissimulato odio et colloquio cum Polymestore impetrato nares eius dentibus apprehensas auulsit, dum Tracibus urgeretur, in canem est uersa. Aurorę lachrimę Memnonem filium ab Achille interemptum flentis uersę sunt in rorem matutinum. Memnonides aues ad eius tumulum quotannis dimicantes ei sanguine suo parentant [ERROR: no link liber:]XIII. Cannens uirum suum Picum lugens, iuxta Tyberim tabuit. Locus dictus Cannens. Hersilia flens Romulum maritum a Iunone mutatur in deam Horam [ERROR: no link liber:]XIIII. Ęgeria Numę mortem lugens in ualle Aricina uersa est in fontem sui nominis [ERROR: no link liber:]XV.
Degener. Anigris fluuius aliquando potantibus iocundam aquam prębuit, deinde in amarissimam conuersus est, quia Centauri ab Hercule uulnerati suum ibi cruorem abluerunt. Hyppanis, Sicilię fluuius, ab initio dulcissimus, deinde marini liquoris [ERROR: no link liber:]XV.
Diabolus. Phiton serpens ab Apolline interemptus [ERROR: no link liber:]I, a Cadmo draco [ERROR: no link liber:]III, a Iasone draco [ERROR: no link liber:]VII.
DEVS. Iuppiter, Diespiter, ęther, Saturni ex Rhea uel Ope filius, patrem regno expulit. Lycaonem, Archadię tyrannum ob sęuitiam conuertit in lupum et hominum genus diluuio deleuit. Ionem, Inachi amnis filiam, stuprauit, in uaccam uertit et in pristinam figuram reuocatam Isim deam fecit [ERROR: no link liber:]I. Phoetontem, ne orbem incenderet, fulmine a Solis cursu deturbauit. In Dianę formam mutatus Calistonem, Lycaonis filiam, uitiauit. Esculapium propter Hyppolitum uitę restitutum fulminauit. In taurum uersus Europam, Agenoris filiam, tergo insidentem a Phenicię littore uexit

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.