Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK1-289 -- rogatu Ęneam, eius et Priami filium, deum fecit, quem
Indigetem nuncuparunt [ERROR: no link liber:]XIIII.
Iuno, Iouis et soror et coniunx, Argum a Mercurio occisum uertit in pauonem. Calistonem
cum Arcade filio in ursam uersos inter sydera collocauit [ERROR: no link liber:]II.
Semelen in anum uersa decepit ad necem ob pellicatum. Tyresiam pro Ioue contra se
iudicantem luminibus orbauit. Echo nympham, quod se garrulitate sępe morata fuisset, ne Iouem
in adulterio nympharum deprehenderet, a Narcyso contemni et in saxum uerti curauit [ERROR: no link liber:]III.
In Athamantem et Inoem, eius coniugem, euocatis Eumenidibus in furorem uertit eo quod
numen suum contempserant. Athamas ergo Learcum filium pro fera occidit, Ino cum Melicerta
filio in mare se pręcipitauit. Comites quoque Inoos uertit in saxa [ERROR: no link liber:]IIII.
Bello Gygantum Typhonem timens uersa est in uaccam [ERROR: no link liber:]V.
Pygmeam conuertit in gruem, Antigonam in ciconiam, quod cum Ioue coisset. Cynarę et
regis Assyriorum filias ob earum insolentiam in gradus templi sui lapideos mutauit. Latonam
in partu Dianę et Apollinis grauiter laborare et per diuersas regiones errare fecit [ERROR: no link liber:]V.
Iasonem iuuit cum Minerua in raptu pellis aureę [ERROR: no link liber:]VII.
Alcumenam ob adulterium difficili partu damnauit [ERROR: no link liber:]IX.
Alcyonę, Ceicis coniugi, exorata Morpheum, Somni filium, misit, qui ei mariti
naufragium in quiete repręsentauit [ERROR: no link liber:]XI.
Hersiliam, Romuli coniugem, deam fecit, quam Horam Quirini nuncuparunt [ERROR: no link liber:]XIIII.
Neptunnus, Iouis frater, Cornici, Coronei filię, uim intulisset, nisi prius a Pallade ob
uirginitatem tenaciter custoditam in auem sui nominis mutata cessisset. Inoem et Melicertam
Veneris rogatu in Leucothoen et Palemonem, deos marinos, recepit. Cum Medusa in templo
Mineruę concubuit [ERROR: no link liber:]IIII.
Peliam ex Tyro nympha genuit. Chironem filium a Theseo ob latrocinia peremptum in
scopulos Schironidas conuertit [ERROR: no link liber:]VII.
Protheum ex Thetide genuit in formas uarias se mutantem. Mestram, cuius aliquando
concubitu usus fuerat, cum uendita seruiret, in pis/catorem senem conuertens seruitute
liberauit [ERROR: no link liber:]VIII.
Laomedonti in construenda Ilio cum ms-92v
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|