Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-289 --

rogatu Ęneam, eius et Priami filium, deum fecit, quem Indigetem nuncuparunt [ERROR: no link liber:]XIIII. Iuno, Iouis et soror et coniunx, Argum a Mercurio occisum uertit in pauonem. Calistonem cum Arcade filio in ursam uersos inter sydera collocauit [ERROR: no link liber:]II. Semelen in anum uersa decepit ad necem ob pellicatum. Tyresiam pro Ioue contra se iudicantem luminibus orbauit. Echo nympham, quod se garrulitate sępe morata fuisset, ne Iouem in adulterio nympharum deprehenderet, a Narcyso contemni et in saxum uerti curauit [ERROR: no link liber:]III. In Athamantem et Inoem, eius coniugem, euocatis Eumenidibus in furorem uertit eo quod numen suum contempserant. Athamas ergo Learcum filium pro fera occidit, Ino cum Melicerta filio in mare se pręcipitauit. Comites quoque Inoos uertit in saxa [ERROR: no link liber:]IIII. Bello Gygantum Typhonem timens uersa est in uaccam [ERROR: no link liber:]V. Pygmeam conuertit in gruem, Antigonam in ciconiam, quod cum Ioue coisset. Cynarę et regis Assyriorum filias ob earum insolentiam in gradus templi sui lapideos mutauit. Latonam in partu Dianę et Apollinis grauiter laborare et per diuersas regiones errare fecit [ERROR: no link liber:]V. Iasonem iuuit cum Minerua in raptu pellis aureę [ERROR: no link liber:]VII. Alcumenam ob adulterium difficili partu damnauit [ERROR: no link liber:]IX. Alcyonę, Ceicis coniugi, exorata Morpheum, Somni filium, misit, qui ei mariti naufragium in quiete repręsentauit [ERROR: no link liber:]XI. Hersiliam, Romuli coniugem, deam fecit, quam Horam Quirini nuncuparunt [ERROR: no link liber:]XIIII. Neptunnus, Iouis frater, Cornici, Coronei filię, uim intulisset, nisi prius a Pallade ob uirginitatem tenaciter custoditam in auem sui nominis mutata cessisset. Inoem et Melicertam Veneris rogatu in Leucothoen et Palemonem, deos marinos, recepit. Cum Medusa in templo Mineruę concubuit [ERROR: no link liber:]IIII. Peliam ex Tyro nympha genuit. Chironem filium a Theseo ob latrocinia peremptum in scopulos Schironidas conuertit [ERROR: no link liber:]VII. Protheum ex Thetide genuit in formas uarias se mutantem. Mestram, cuius aliquando concubitu usus fuerat, cum uendita seruiret, in pis/catorem senem conuertens seruitute liberauit [ERROR: no link liber:]VIII. Laomedonti in construenda Ilio cum ms-92v

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.