Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK1-290 -- Apolline operam locauit, sed mercedem negante agros eius
undis oppleuit et Hesionen filiam belluę marinę prostituit. Peleo a Thetide sępe eluso per
Proteum consuluit, ut in meridiano calore quiescenti uincula iniiceret. Sic ipse illa potitus
Achillem genuit [ERROR: no link liber:]XI.
Cygnum filium, qui nullo telo interimi poterat, ab Achille eliso gutture pręfocatum in
uolucrem sui nominis mutauit. Ceneidi, Elateę filię, pro concubitu dedit, ut in uirum uersa
nullo telo interfici posset. In nuptiis Perithoi Ceneum a Centauris arborum truncis obrutum
in auem sui nominis conuertit. Periclimeni concessit facultatem in uarias se uertendi formas,
quem in aquilam uersum Hercules sagitta interemit. Apollinem exorauit, ut Paridis sagittam in
talum Achillis dirigeret, quod ipse Cignum, filium suum, occidisset [ERROR: no link liber:]XII.
Galateam, Nerei et Doridis filiam, uim Cyclopis effugientem in mare recepit. Glaucum
quoque piscatorem inter marinos deos admisit [ERROR: no link liber:]XIII.
Glaucus autem Scyllam amabat, sed Circe inuidens eam pubetenus in speciem canum uersam
deformauit [ERROR: no link liber:]XIIII.
Thetis, Cęli siue Titani et Vestę filia, Oceani coniunx, ex Peleo genuit Achillem. In
Peleum irata, quod is Focum, suum et Eaci filium peremisset, lupum immisit, qui pastores et
armenta ad Ceicem a Peleo delata necabat. Tandem precibus eius placata lupum in saxum
conuertit [ERROR: no link liber:]X.
Saturnus uersus in equum Philiram, Oceani filiam, lusit eiusque concubitu Chironem
genuit [ERROR: no link liber:]VI.
Ditis siue Pluton, Iouis frater, Proserpinam, Cereris filiam rapuit. Cyanen nympham in
fontem sui nominis uertit [ERROR: no link liber:]V.
Orpheo Euridicen coniugem ad superos reducendam concessit, si modo, donec euaderent,
sequentem illam non respexerit. Cum Mente nympha concubuit, quam Proserpina propter
adulterium in herbam sui nomnis mutauit [ERROR: no link liber:]X.
[Anii sacerdotis filiabus...uirginibus donauit, ut earum] Bacchus, Iouis et
Semeles filius, nymphis in Nysa, Indię monte, nutriendus clam traditus. Versus in Acesten
elusit Penthea,
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|