Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK1-294 --
Priapus, hortorum numen, fuit ex Lampsaco, urbe Hellesponti. Huic erat asellus uictima.
Lothidę nymphę dormienti insidiatus frustra dicitur. Nam illa rudente asello excita effugit,
ac ne ille fugientem consequi posset, uersa est in lothon arborem. Cuius trunco infixa
inhęsit Driope, quod ramum eius ausa fuit decerpere [ERROR: no link liber:]IX.
Pallas, Minerua, Trytonia, Bellona, e uertice Iouis armata prosiluit. Pręses bellorum,
uirgo et innupta. Pallanta, Gygantem, cum sibi uim inferret, interemit. Apud Trytoniam
paludem primum reperta. Sapientię dea, omnium artium inuentrix. Illi arces consecrantur.
Erictonium ex Vulcani complexu natum sustulit, in cistella condidit. Quam contra eius edictum
cum Cornix aperuisset et uisa diuulgasset, eam a se expulit, Neptunno tamen uitiare uolenti
subtraxit, in auem sui nominis conuersam. Aglauram, quod precio corrupta Hersen sororem
iunxit Mercurio, tum quia et ipsa cistellam ausa fuisset aperire, Inuidię tradidit et diu
successibus sororum excruciatam in saxum mutauit [ERROR: no link liber:]II.
Cadmum monuit draconis dentes humi spargere [ERROR: no link liber:]III.
Persea iuuit, ut intercepto Phorcidum lumine Medusam perimeret.1 Medusę crines, quod
cum Neptunno in templo suo concubuerat, in serpentes conuertit [ERROR: no link liber:]IIII.
Aragnen Lydiam, Idmonis filiam, quam lanificium docuerat, iam secum ausam certare,
uictam mutauit in araneam. Athenis nomen imposuit cędente Neptuno. Oliuam inuenit. Tibias
quoque inuenisse dicitur [ERROR: no link liber:]VI. Cum Iunone Iasonem iuuit ad uellus
aureum asportandum. Perdicem a Dedalo e muro deturbatum in uolucrem sui nominis mutauit [ERROR: no link liber:]VIII.
Diana, Iouis et Latonę filia, Acteonem, qui nudam casu aspexit, uertit in ceruum [ERROR: no link liber:]III.
Cum Proserpina erat ad Pegusam lacum Ęthnę, cum rapta est a Dite.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|