Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-294 --

Priapus, hortorum numen, fuit ex Lampsaco, urbe Hellesponti. Huic erat asellus uictima. Lothidę nymphę dormienti insidiatus frustra dicitur. Nam illa rudente asello excita effugit, ac ne ille fugientem consequi posset, uersa est in lothon arborem. Cuius trunco infixa inhęsit Driope, quod ramum eius ausa fuit decerpere [ERROR: no link liber:]IX. Pallas, Minerua, Trytonia, Bellona, e uertice Iouis armata prosiluit. Pręses bellorum, uirgo et innupta. Pallanta, Gygantem, cum sibi uim inferret, interemit. Apud Trytoniam paludem primum reperta. Sapientię dea, omnium artium inuentrix. Illi arces consecrantur. Erictonium ex Vulcani complexu natum sustulit, in cistella condidit. Quam contra eius edictum cum Cornix aperuisset et uisa diuulgasset, eam a se expulit, Neptunno tamen uitiare uolenti subtraxit, in auem sui nominis conuersam. Aglauram, quod precio corrupta Hersen sororem iunxit Mercurio, tum quia et ipsa cistellam ausa fuisset aperire, Inuidię tradidit et diu successibus sororum excruciatam in saxum mutauit [ERROR: no link liber:]II. Cadmum monuit draconis dentes humi spargere [ERROR: no link liber:]III. Persea iuuit, ut intercepto Phorcidum lumine Medusam perimeret.1 Medusę crines, quod cum Neptunno in templo suo concubuerat, in serpentes conuertit [ERROR: no link liber:]IIII. Aragnen Lydiam, Idmonis filiam, quam lanificium docuerat, iam secum ausam certare, uictam mutauit in araneam. Athenis nomen imposuit cędente Neptuno. Oliuam inuenit. Tibias quoque inuenisse dicitur [ERROR: no link liber:]VI. Cum Iunone Iasonem iuuit ad uellus aureum asportandum. Perdicem a Dedalo e muro deturbatum in uolucrem sui nominis mutauit [ERROR: no link liber:]VIII. Diana, Iouis et Latonę filia, Acteonem, qui nudam casu aspexit, uertit in ceruum [ERROR: no link liber:]III. Cum Proserpina erat ad Pegusam lacum Ęthnę, cum rapta est a Dite.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.