Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-44 --

Peccator congregat et tradit ei qui placuit Deo. Auarus secundum non habet, et laborate non cessat. Auarus non implebitur pecunia, et qui amat diuitias etc. [ERROR: no link page:]133. Pecunię obediunt omnia [ERROR: no link page:]134. Menelaus in potestate et malicia abundauit, qua, auaros habuit fautores [ERROR: no link page:]226.

MATTHEVS
Auaritia. Ve uobis qui comeditis domos uiduarum, orationes longas orantes! Propter hoc amplius accipietis iudicium. Ve uobis qui decimatis mentam etc. et reliquistis iudicium et misericordiam et fidem, excollantes culicem, camellum autem glutientes. Caput XXIII. Auarus abscondit talentum domini in terra, nihil faciens lucri: Metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti. Esuriui, et non dedistis mihi manducare etc. caput XXV. Iudas fur et latro loculos habens, dolet pro effusione unguenti et uendit Dominum suum XXVI. Auaritia Iudam ad proditionem Domini compulit, custodes ad mendacium, ut quem resurrexisse nouerant, sublatum esse dicerent XXVIII. Apostoli et discipuli. Non est discipulus super magistrum etc. Phariseis dicitur: Ideo ipsi iudices uestri erunt. Regina austri in iudicio condemabit insipientes, quia uenit a longe audire sapientiam Salomonis. Dominus extendens manum in discipulos ait: Ecce fratres mei et mater mea XII. Vestri beati oculi quia uident etc. Vobis datum est nosse mysterium Dei XIII. Iudas ex apostolo fit Domini proditor XXVI. Dat eis potestatem curandi, ligandi et soluendi XVIII.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.