Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Vtcunque haec, ritu uitae siluestris abacto,
10. Bibliotheca
Orbis opus, rerum monimenta, uolumina, munus Diuinum, uitae regula, norma sumus. Perlege cuncta libens, quae mox imitanda sequaris Si sapis, et caelo uiuere disce duce.
11. De eadem
Orbis gesta sumus, monumenta uolubilis aeui, Normaque uiuendi, caeleste uolumina munus. Cuncta recensentur nostris annalia fastis Et perfuncta mori mortalia saecla uetamus; Nosque gubernamus, caeli pia munera, leges, Quod rude diuino cultu formauimus aeuum. Ergo age sidereis, lector, nec abutere donis, Incumbe et summi praecepta tuere magistri.
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.