Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 27v --

17. Epitaphium
Haec certe deserta meis et idonea bustis,
Haec loca sunt nullo deuia trita pede.
Hic subitus nobis ignobile funus obumbret
Cespes et exiguo puluere terra tegat.
Ignotus iaceam atque inglorius, ipse sepulcri
Vulgata offendar nobilitate mei.
Nec memores incido notas monimentaque; nanquis
Lectitet in uacuo nomina nostra loco?
Sic illaudatus taciturna morte quiescam,
Dum meus horrescat murmura nulla sopor.
18. De bombarda
Fulmina Rhacusae Vulcania credidit esse
Dum pius Altitonans cerneret aequa suis.
Mox ait: »Hoc nisi te, Rhacusa, tuebere taelo,
Tutelae dabimus caelitus arma tuae.«
19. In eandem
Haec noua Rhacusae finxit Baptista tuendae
Nubibus erumpunt qualia tela cauis.
20. De Stagno oppido Ragusaeo
Hostibus arcendis isthmos munimine uasto,
Terra Naronaeis proxima cingor aquis.
Nec, puto, quod tantum bimaris paeninsula Stagni,

Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.