Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 29 --

28. Ad Nicolaum Araneum
Rector honoratus te iudice nuncupor Vrbis,
Quod, puto, iudicium est pluris honore tuum.
Nam meritum plus est Rectore, repulsa nec obstat,
Censura dicor quod meruisse tua.
Quod tamen hoc totiens gessisti muneris, ingens
Hinc mihi praecipui crescit honoris onus.
Ergo nec indignor uinci a riualibus illis,
Tu quoque tot fasces pondera magna facis.
Pro quibus officiis nec pagina nostra silescet,
Sed te Rectorem cana loquetur anus.

29. In paedagogum
Qui clamitabat Seruium atque Donatum
Nihil sapere, praegrandibus strepens sclopis,
Asiaticorum instar tumidus, inanesque
Ex utricosis follibus uomens uentos,
Vaniloquus, insulsus, procax, inurbanus,
Idemque rusticus, ut bubulcus aut fossor,
Elinguis, infans, horridus, rudis, crassus,
Et bimulorum instar sapiens, sed apprime
Captator acer, et mendax, adulator
Et uersipellis et ueterator antiquus,
Exsibilatus a scolis et explosus[ERROR: no reftable :]29,11 explosus in margine: exclusus
Silet duce, auspice et Bocichemo auctore,
Puerisque hyare dedocenda non audet
Nec friuola effutire blactero uilis.


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.