Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 30 --

Et senio et uino est bis deploratus uterque,
Certatimque illos mors quasi bina tenet.
Deprehensos lex nostra tamen uinaria punit
Quod uetitum mensis apposuere merum,
Indigenam iussi et proprium potare Lyaeum
Externi latices lege uetante cadi.
Minoae ualeant sortes: hic ebria si qua est,
Sistat et externo larua sepulta mero.

32. In eandem
Exequias, dubium, celebrat tedasne iugales
Mortua quod nubit, turpe cadauer, anus,
Decrepitus pariter coniunx: hinc iure iocamur
Efferri socio funera bina thoro.
Ergo quod obruitur peregrini gurgite Bacchi,
Et cum decrepito est Gluba sepulta uiro,
Lex pridem sileat uinaria, Bacchus et exul:
Nam conclamatos sollicitare nefas.


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.