Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
-- 50 -- Nec mollem praestes cytharoedum siue coraulem.
Scilicet his tantum nugis decurritur aetas,
Hoc tirocinio uersare, hac gymnade gaudes?
Hic sudor puluisque tuus? Quando has mihi debes
Primitias, quando haec documenta impuberis aeui?
At cur non potius, quibus haec muliebria cordi
Monstra uiri – seu uos potius dixisse puellas
Conueniat facilesque nurus et coniuge dignas –
Segmentum geritis, multitia, flammea, mitram
Aut tereti fuso lanam exercetis herilem
Filaque sputiferis trahitis praemorsa labellis?
Cur non, o uestri generis sexusque rebelles,
Nubitis, haec ubi uos taciti contagia morbi,
Haec scabies archana iuuat? Quod tuberis unquam,
Quod genus urticae, boleti herbaeque salaces,
Exacuunt teneros, quantum haec lasciuia, lumbos?
Scilicet his Priami lorum, Titonia siue
Hernia Nestorei seu ramicis hyrta moratur
Entherocella modis, seu pontificale pilosum
Inguen et hircosus nequeat iuuenescere penis?
Quae non insolita tentigine uermicet imis
Visceribus scabies morboque libidinis arctus
Perfluat, audita turpis prurigine cantus?
Ergo animum mollire caue cytharaeque salacis
Auersere modos, tremularum et desine uocum.
Vox blanda et nequam digitos habet, illa per aures
Pertentare solet demissa et scalpere lumbos
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
|