Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 54 --

Occeanus fęlix, cinnama mittit Arabs.
Ergo laborandis multum est operosa carinis,
Remigio atque alis docta uolare suis,
Seu cariem emendat ueterem et subducta reponit
Naufragia et solitas cogit inire uias,
Siue rudes pinus cessare in montibus altis
Dedocet et nymphas aequoris esse iubet.
Hic Cybeles lucum et Dodonae animata loquacis
Robora uenturae puppis in astra putes,
Argoasque manus ipsamque impune Mineruam
Sudantem et Typhin saepe uidere licet:
Nunc Athamantaeo meliorem uellere lanam,
Nunc Cererem aut Bromium nauis onusta uehit.
Hic labor egregius, Cyclopum hic tecta; nec arma
Nautica nec cessat Mulciber ipse deus.
Quid referam Dryadumque choros lususque procaces,
Caeruleas mauis siue uidere deas?
Aut pede suspenso Satyros ad furta uolantes
Dulcia, nocturnis surripienda dolis?
His ego deliciis, Princeps uenerande, relaxor,
Quae mihi curarum millia multa leuant.
Hic mea respirat grauibus iactata procellis
Et tandem placidis cymba quiescit aquis.
Te quoque, sed fatis melioribus, astra tuentur
Blandaque secessus sospitat aura tuos,


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.