Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 56 --

3.
Si qua impacatos fluctus experta carina est,
Non temere e portu sustinet ire suo.
Te tamen, o Princeps, retinacula nulla morantur,
Nec semel expertae cura remordet aquae.
Atque utinam non te simulati rumor asylli,
Foederis et ficti fabula uana trahat!
Vt sit uera tamen, quota pax, quae praelia difert,
Temporis ut crescant commoditate sui?
Haec fato – mihi crede – suo reparabilis hydra est,
Per mortes gliscit fertilis illa suas,
Sic damnis recidiua suis crudescere gaudet
Dum superest tanti fons et origo mali;
Ergo renascenti parcas confidere donec
Herculea fiet tota cremata manu.
I tamen, Ausoniae gentis decus, obuia quamuis
Mitescet uultu saeuior hydra tuo.
Te Triton uectare cupit, nec gratius ulli
Piscis Arionius terga premenda daret.
Iam tibi caeruleae cupiunt seruire puellae,
Cymothoe thalamos optat inire tuos.
Teque suum generum quo non emat aequore Tethys?
Dotalis fieri quaelibet unda uelit.
Ipsa Venus peplum, caeston dabit ipsa iugalem,
Quo mare, quo rabiem temperet, Eure, tuam.


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.