Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
-- 60v -- Forma uerecundi facibus geminata pudoris,
Nec nisi uirgineo sanctus in ore color,
Nec genitor cum matre ulli uirtute secundi,
Clara nec antiqua stirpe pudenda domus,
Est tamen ingenuis diues Rhacusa puellis,
Quas genere et forma contigit esse pares.
Vt uiolae aequales cognataque lilia surgunt
Consortesque una conditione rosae,
Sic, congermanis tot dotibus, optio par est
Nec magis ambiguos Castoras esse putes,
Nec mage lac lacti simile est quam forma puellis
Concolor et uariis quamlibet aequa bonis.
Parcius ergo tui funus deflebis amoris,
Nulla nec illius damna dolenda putes.
Feelix illa quidem, quae nunc caelestia carpit
Connubia, Elisii nupta superba Iouis.
Forsan et illius – si diis quoque talia cordi –
Auspicibus superis pronuba Paulla mea est.
Hinc bene consultum est illi, per funus acerbum
Quae modo lugubri munere facta dea est
Et pro te summum gaudet pepigisse Tonantem,
Dotale et quicquid regia cęlsa tenet.

|