Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 62 --

Caelestesque decent lusus et mille figuras
Saecula Vertunno prisca dedere suo,
Te quoque mentiri formas et ludere fas est
Et trabeam et fasces dissimulare tuos.
Sed quocunque tamen prodis uenerabilis ore,
Est decor imperii clarus ubique tui,
Nec penitus lateas si Prothea, siue figuris
Vertunnum uincas Mercurium atque Iouem.

9.
Lucrinus puer et piscis Babylonius et qui
Hypponis puero terga premenda dedit,
Et Męthymnaeum qui uexit Ariona delphin
Piscibus ingenium dedocuere ferum.
Verum incredibilis mendax et saepe uidetur
Si caret exemplo fama uetusta nouo.
Hinc tibi laudatus delphin, facunde Ioannes,
Instaurat ueterem per noua monstra fidem,
Qui piscatoris gratus comes atque sodalis,
Assecla et praesens auxiliaris erat.
Nanque agitabat ouans pauidos in raetia pisces,
Cogit ut in stabulum pastor ouile pecus,


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.