Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 62v --

Vtque cateruatim terrae applicat agmine magno
Accipiter densas impetuosus aues,
Aut ubi claudendos uenantum indagine ceruos
Laetus odorifera nare Molossus agit.
Talis erat delphin, sic illum ardere uideres,
Cingat ut aequoreos inde uel inde greges.
Ergo diues erat piscator munere piscis
Et pecudis gratas senserat esse uices.
Nanque diu innocua securum pauerat esca,
Tuta nec hamatis laeserat ora cibis.
Hinc memor et gratus iactum ditabat herilem
Vixque pares praedam sustinuisse plagas.
Sed melior sors est riualibus inuida semper,
Nec tulit insolitas Liuor acerbus opes,
Proque cibo uirus dedit et sua miscuit illi
Toxica, quae diro Cerberus ore uomit.
Ergo uenenatas fruges laetaliter hausit
Qui populos delphin pascere natus erat,
Piscator, conuiua tuus dulcisque sodalis,
Officii consors sedulus usque tui,
Vectigal censusque tuus fortunaque feelix,
Olim expiscandis obuia semper aquis.
Tu tamen, o proles nostri maris inclyta, delphin,


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.