Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 63v --

Europam atque Asiam iactitet ille licet,
Qui tibi muneribus tantis, licet auctio fiat
Turcarum regni, praeualuisse nequit.
Haec prima est pacis uictoria, proxima bello:
Mox tibi finitimus Turca triumphus erit.

11.
Cum ducis auditum est Leonorae funus acerbum,
Luctus tam uariis urbibus illa fuit:
Hesperii lugent, septem luxere tryones,
Hoc quod Aragonium possidet omne genus.
Praecipue intonsos uellit Ferraria crines,
Et gutta Haeliadum largior ore fluit.
Nec Mediolanum, nec Mantua lumine sicco est,
Reginam socrum luget uterque gener.
Ereptam ante omnes ploras, Isabella, parentem:
Finis inexpletis luctibus ecquis erit?
Quid, precor, aeterno cruciaberis anxia fletu?
Intumuit lachrymis Mincius ecce tuis.
Moestaque lugubris creuerunt stagna Padusae,
Flumineas auxit fletus herilis aquas.
O Sypili saxo lachrymosior, unde tot imbres?
Vnde hic funereae flebilis humor aquae?


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.