Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 64 --

Nam quid inexausto, Regina, tenebere planctu?
Desine ploratus continuare tuos.
Quam uelut extinctam cum toto corpore mundi
Et uariis luges gentibus, astra tenet,
Et fruitur caelo uita meliore superstes,
Regnat et aethereo sidus in orbe nouum.
Nam proauos inter reges olimque potentes,
Inter Aragonios illa recaepta suos,
Seu Ferdinandi clara ceruice coruscat,
Illa uel Alphonsi uertice fulget aui,
Siue haec Haesperia est, siue Arctica stella uicissim,
(Vtraque nam sanguis sunt, Isabella, tuus),
Seu Phaethontaeas non dedignata sorores,
Siue illam famulus stellifer amnis habet.
Sic dea sidereis intermicat aemula sertis,
Qualia Dictaeum malit habere genus,
Atque Dionaeo multum praefulgurat astro,
Et Berenicaea clarior illa coma est.
Ergo quid insanis ululatibus astra fatiges?
Inuidia est matris funera flere tuae,
Quae uice terrarum et moribundae pondere molis
In solio caeli splendidiore nitet.

12. Epitaphium eiusdem


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.