Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 67 --

Atque Cleantaeas prouocat arte manus,
Ingenium docti possent quaecunque Myronis
Summere, Phidiaca digna uel esse rota,
Aut ueteris possent mentiri Mentoris artes –
Aedibus id, Princeps, cernitur omne tuis:
Altilium et quodcunque sagina domestica pascit,
Et quascunque feras sylua ministrat aues,
Egregium et quicquid dominus finxisse culinae
Artificisque manus ingeniosa potest.
Aethiopes nigro tales perhibentur in aestu
Conuiuae mensas explicuisse Ioui.
Callida uix tales ducibus Cleopatra Latinis,
Splendida seu Phrygio struxit Elisa uiro,
Clara fuit tanto nec Caesaris aula paratu,
Aut Corcyraei regia mensa ducis.
Denique uix tanta quicquam est instructius aula,
Nec coetus caelo dignior esse potest.

17.
Ecce teatrales renouat Comoedia plausus:
Ecce habitus redimunt syrmata prisca suos.
Procedit pariter soccus pariterque cothurnus;
Hic humilis serpit, grandius ille tonat.


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.