Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 75 --

Ergo deditus alteri, fit alter,
Atque idem Deus est Deo dicatus
Toto pectore et omnibus medullis
Nec simplex nisi spiritus, uel unum
Corpus perspicuis uolucre membris.
Quare dogmata rethorum facessant,
Disertatio uersipellis absit,
Et nodo stropha plectilis tenaci
Quam fallacia uiperina nectit.
Ne caecae in foueam scrobis latentem
Prauo tramite te sophisticorum
Ducant deuia, parce syllogismis:
Nec presso bene fidimus pugillo.
Quod si nectare perfrui beato
Quaeris, si fieri deus peroptas,
Ardentis uolucres amoris alas,
Vt fias amor et deus, capessas.
Qua fretus face nec moratus ultra
Vllis obicibus, uidebis in te
Haec mysteria quae, Mari, requiris.

29.
Martinalia nunc hyems reuexit:
Adsit farreus orbis et placentae
Sectae portio sortienda, crustum
Incido cereale frustulatim.
Non argenteus aereusque nobis


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.