Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 91v --

Et quamuis melior Narcissum imiteris imago,
Non esses domino perniciosa tuo.
Quod si diues aquis, ceu primo exuberat ortu,
Sic pariter longum continuaret iter,
Danubio aut Nilo non uilior Ombla fuisset
Si modo progressus posset habere suos.
Non tamen, ut dulces Nereus intercipit undas,
Sic patimur Choros horribilemque Nothum
Ventorum expertes: pomaria frigore miti
Educat et flores blanda nec urrit hyems.
Sic gelidi menses alieno tempore gaudent,
Aestiferi latrant sicca nec ora Canis,
Sed uer perpetuum est, glaciemque ignorat et aestum,
Et Zephyris fruitur uallis amoena suis.
Haec foelix igitur, nimios quicunque per aestus
Dulce susurrantis frigora captat aquae,
Nec Capreas molles, Baiarum aut stagna requirat
Aut Corcyraeum malit habere nemus,
Hesperidumue hortos desideret altaque Tempe
Praeferat et Siculis dulcia rura thymis:
Nanque ego non Veneris malim lucosque Dianae,
Inter Paestanas siue iacere rosas.
Quo magis augescunt duplicati gaudia ueris,


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.