Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 103 --

Carpit decolor aut Arabs perustus,
Aut Syrtes medicis creant harenis,
Syrtes quae Ioue cornibus uerendo
Insignes celebrantur et poeta
Antiquo, ueteris nepote Batti.
Ergo quod Lybicis uiret Cyrenis,
Quicquid nobile uel salubre profert
Athlas caelifer, experire et offam
Huic monstro inice, dehinc seces et urras.
Vinces uipereum malum, peribit
Stricto gutture uirulenta pestis,
Dum nulla est mora temporisque longi
Ignorat spatium nec ingrauescit,
Quae semper recidiua saeuiore
Bacchatur uice. Praeueni ergo robur
Viresque anticipa mali furentis.
Nascens nanque domabilis, grauique
Inuicta est senio: labore nullo
Vtque incendia prima conquiescunt,
Mox gliscunt spatio, superstes ulla est
Donec materies, furit, nec ignis
Extingui patitur – pari podagra
Desaeuit face. Dum noua est, pusillo
Rore extinguitur, ast ubi furorem
Indulsit mora longior, timenda est:
Vinci nescia corporis per arctus
Omnes pascitur et superba regnat.
Vt mites catulos rudesque foetus


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.