Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 108 --

Aula, tibi? Tantum sceleris patrabis iniqui,
Vt dedignetur nobis rescribere princeps
Et neget alternam per mutua scripta salutem?
Parce tamen, parce, o, fastu temerare profano
Virtutum exemplar, specimen probitatis, amusim
Iustitiae et normam, fidei senioris asyllum.
Tu quoque torpentes, Ignauia, parce per arctus
Serpere, Desidiaeque nefas: cui publica cura est
Credita, non illum senio marcescere fas est.
Quod nisi, Segnities, tumidoue Superbia uultu,
Obstiteris, responsa uiam cursumque uorabunt
Allatura nouum absentis solamen amici,
Et uicibus crebris uia puluerulenta teretur
Flamminiae et nostri documentum ostendet amoris
Littera longinquum non fraudatura clientem,
Sed blando affatu semper reditura uicissim.
Quaeque suo sese sermone reciproca pensat,
Semper inexpletos iterabit epistola cursus,
Scribendi officio nec me certasse pigebit.

2.
O qui Romuleis consortia iura tenetis
Moenibus, augusto quorum sub cardine mundus


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.